monumenta.ch > Plinius > sectio 119

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 119
{LXXI} Iunci radix in tribus heminis aquae decocta ad tertias tussi medetur. semen tostum et in aqua potum sistit alvum et feminarum menses. capitis dolores facit. qui vocatur holoschoenus . . . . quae proxima sunt radici, commanducantur adversus araneorum morsus. invenio etiamnum unum iunci genus quod Euripicen vocant; huius semine somnum allici, set modum servandum, ne sopor fiat.